Matthew 22

. Iterum arguit per parabolas: non tacet quia exasperati sunt, sed pejorem iram Dei per aliam parabolam dicit eis esse venturam. Nuptiarum thalamus est virginis uterus. De invitatis ad nuptias solus Matthaeus narrat. Aliud simile ex parte Lucas dicit de coena, id est, aeterno convivio, de quo nemo ingressus repellitur, sicut de praesenti Ecclesia. . Quia prius prophetae, et post apostoli ab infidelibus passi sunt: qui vobis modo sunt in exemplum quid sit vobis credendum. Venite, fide, caeteris concordando. Tauri sunt patres Veteris Testamenti, quibus indulta est licentia inimicos quasi cornu feriendi. Altilia ab alendo, id est pinguia interna charitate praecones Novi Testamenti, contemplationis penna superna petentes. Occisa, vel ab eo quod fuerant, vel per mortem carnis jam in requie positi. In villam ire est terreno labori immoderate incumbere. Negotiari vero, terrenis lucris inhiare. . Supra homo dum invitabat et opera clementiae agebat, nunc in ultione rex tan tum. etc. Missis exercitibus, id est, angelis per quos judicium exercebit, persequentes perdit: et civitatem, id est, carnem in qua habitaverunt cum anima in gehenna cremabit. Omne sacramentum incarnationis peractum est, nativitas et passio. etc. Actiones sunt viae: exitus, defectus actionum: quia plerumque facile convertuntur quos in terrenis actibus prospera nulla comitantur. . Id est, videri faciat judicandorum merita, et discernat. Confutatis autem Pharisaeis supponit non omnes qui sunt in Ecclesia, esse dignos regno, ne torpeant sui. Amicus, quia ad nuptias invitatus. impudentiae arguit. Ligantur poena qui hic a malo noluerunt ligari, id est, cohiberi. Manus quae non extensae ad eleemosynam. Pedes tardi ad bonum. Ibi singula membra poenis subjicientur, quae hic singulis vitiis servierunt. etc. Quia hic interiores habent tenebras cordis. Repulso uno, in quo omne corpus malorum exprimitur, generalis sententia infertur. Quasi dicat: Et si de uno dixi, de multis est intelligendum. . Tanquam ignotis, ut facilius deciperent, quia timebant turbas. Quod per se non audent, praesidis manibus attentant. Id est, militibus Herodis. Sub Caesare Augusto quando descriptio facta est, Judaea facta est tributaria. His tributis praepositus est Herodes Antipatris filius alienigena et proselytus, rex Judaeis ab Augusto constitutus. Erat ergo seditio in populo, aliis dicentibus debere dari tributa, pro securitate et quiete, cum Romani pro omnibus militent. Pharisaeis contra nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solvit, et caetera quae lex dicit, humanis legibus subjacere. Mittunt igitur Pharisaei si possent decipere. etc. Illuc provocant, ut Deum magis timeat quam Caesarem: et ideo non debere solvi tributa dicat, ut Herodiani quasi auctorem seditionis teneant. . Quia aliud sunt, et aliud simulant. . Vel sicut Caesar exigit impressionem suae imaginis, sic et Deus animam lumine sui vultus signatam. . etc. Duae erant haereses in Judaeis. Pharisaeorum qui praeferebant justitiam traditionum et observationum: et Sadducaeorum, qui et ipsi vindicabant sibi, quod nondum erant, id est justi. Sadducaei namque interpretantur, qui resurrectionem corporum non credunt, et animas interire putant cum corpore, turpitudinem fabulae fingunt, quae deliramenti eos arguat qui resurrectionem asserunt. Potest autem fieri ut in gente eorum hoc aliquando acciderit. . Ideo quia nescitis Scripturas, Unde sequitur, ut nesciant virtutem Dei. Resurgent quidem corpora, quae possent nubere et nubi: quod de his dicitur, qui habent membra genitalia: sed alia ratione non nubent. In Moyse quem recipitis, alioquin posset apertiora de resurrectione testimonia prophetarum dare: sed prophetas Sadducaei non recipiunt. etc. Qui jam mortui erant, quando haec dicebat, ergo per hoc animas probat permanere post mortem: non enim diceretur Deus non exsistentium. Et sic introducitur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona vel mala gesserunt: Per hoc probat aeternitatem animarum, et statim infert: etc., ut cum probaverit animas permanere post mortem, consequenter introduceretur etiam corporum resurrectio, quae cum animabus bona vel mala gesserunt. . Nota venena invidiae superari posse, sed difficile conquiescere. Ut multitudine vincerent quem non poterant ratione. In tentando conveniunt qui in doctrina contrarii sunt. Jam confutati erant in ostensione denarii, jam viderant etiam Sadducaeos obmutescere, sed tamen malevolentia et livor nutrit impudentiam. Marcus ait, quod ei sapienter respondenti Dominus dixerit: Potuit enim fieri, ut qui tentans venit, responso Dominico conversus sit. Vel tentatio non est mala quasi volentis decipere, sed causa volentis amplius experiri ignotum. . Fictam conscientiam interrogantis Dominus primo responso percutit. Haec tria ad dilectionem Dei pertinent: Cujus cogites unitatem, veritatem, voluntatem. Integritas fidei exprimitur. In tota anima, perfecta obedientia, exigitur. In tota mente, perseverantia ostenditur. . Sive venit, sive futurum creditis, quem purum hominem asseritis. . Istud dicere est aequalem sibi filium generare. Non secundum quod de eo natus, sed quod de patre semper fuit. Repugnantia sunt haec secundum vestrum intellectum. etc. Nota venena invidiae superari posse, sed difficile conquiescere.
Copyright information for VulgGlossa